X

De iubilaeo

Prof. dr hab. med. Wojciech Nowak, Rektor UJ

Ecce in Universitate Iagellonica annum academicum sescentesimum quinquagesimum faustis aperuimus auspiciis. Mense Maio anni 2014 iubilaeum Universitatis nostrae celebrabimus, quae anno 1364 a Casimiro III Magno, Polonorum rege, condita est et inter scholas superiores Europaeas laudem sibi peperit sane haud parvam. Cuius regis sapientia factum est, ut Poloni in scientiis excolendis minime aliis cederent nationibus Europaeis.

Universitas Iagellonica Cracoviensis iam ab initio iuvenes omnium nationum invitabat. Nam praeter regem, qui scholam fundavit, posteriores Poloniae reges munifice eam adiuvabant, scilicet Ladislaus Iagello et Hedvigis regina, id est Lithuanus et Hungarica!, quorum opibus factum est, ut Schola anno 1400 iterum iuvenes allicere atque florere coeperit. Sed id quoque non est obliviscendum plurimos iuvenes aliarum gentium Europaearum Cracoviam venisse, ut ex illa “scientiae margarita praeclara” pleno haurirent animo! Qui fuerunt Rutheni, Lithuani, Hungari, Germani, Bohemi, Helveti, Angli, Nederlandenses, Francogalli, Itali, Hispani et etiam Tatari. Fuit tempus, quo dimidia fere pars studiosorum ex aliis civitatibus originem duxit! Non sunt obliviscendi ei, quos superbi nominamus nostros alumnos vel professores. Qui non solum in Polonia sed etiam apud omnes nationes gloriam consecuti sunt maximam. Qua re factum est, ut Academiae nostrae gloriam adderent.

Nomina omnium, qui de nostra Alma Matre bene meriti sunt, afferri non possunt. Sed hi omnes sapientiae paruerunt, quae docet: “Plus ratio quam vis” et “Quidquid agis, prudenter agas et respice finem”. Viri illustrissimi, feminae spectatissimae, Universitas Iagellonica Anno Iubilaei sui salutat Vos et invitat, ut congaudentes una festum celebremus!

Prof. dr hab. med. Adalbertus Nowak, Universitatis Iagellonicae Rector

Prof. dr hab. med. Adalbertus Nowak, Universitatis Iagellonicae Rector